- NYCTELIUS
- NYCTELIUSvocatus fuit Bacchus, quod sacra eius noctu fiebant, ῃὺς enim nox est, et τελέω perficio, et sacra peragere etiam significat, unde τελεταὶ pro mysteriis, Anthol. l. 3.Νυκτέλιον, Νόμιον, Νεβρώδεα, Νεβριδόπεπλον.Hinc latex Nyctelius, pro vino, apud Senec. in Oedipo. v. 492. Bacchi sacra noctu fieri solita passim perhibent Poetae. Virg. Georg. l. 4. v. 521.Inter sacra Deum, nocturnaque orgia Bacchi.Et alibi Aen. l. 4. v. 303.——— Qualis commotis excita sacrisThyas, ubi audito stimulant trieterica BacchoOrgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.Ovid. l. 1. Art. Amatoriae: v. 567.Nycteliumque patrem, nocturnaque sacra precare.Dionys. Periegetes,——— — Ἔνθα γυναῖκεςὈρνύμεναι τελἐουσι κατὰ νόμον ἱερὰ, ΒάκχῳΣτεψάμενοι κιςςοῖο μελαμφύλλοιο κορύμβοιςἘννύχιαι. ——— ———Oppiaus l. 1. Cynegeticwn, νυκτερὰ θύςθλα vocat, i. e. nocturna sacra. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.